[10] EPISTOLA X.

Maiorum imaginibus ac eruditione illustrissimo Viro,

D. IOANNI a LASCO, Baroni, &c. Domino suo plurimum colendo.

S. D.

Ex D. Amerbachii literis tuam insignem in nos cognovimus benevolentiam, qua aureos centum in subsidium universis Erasmi, patroni nostri unici, lucubrationibus unico corpore imprimendis, nobis offers, quapropter innumeras tibi & meritas habemus gratias, imo nec minores, quam si accepissemus. Atqui quum id opus plura requirat florenorum millia quam nostrae possideant facultates, nobis non temere tale quid, nisi opulentiorum fretis auxilio, est tentandum: unde benignam adhuc aliquam expectamus occasionem moliminis nostri adjutricem quam DEUM speramus •απο μηχανης• alicunde per singularem aliquem Erasmi sacrosanctae memoriae amicum praestiturum nobis. Quantum ad typographicam operam ac industriam attinet, nobis nihil deesse scimus, imo nemo melius aut aeque poterit bene atque nos excudere, quibus multa adhuc ab ipso autore recognita & luculenter aucta sint reposita, quae vi reservantur aeditioni. Quapropter si serius quam multi velint, atque item nos ipsi, Erasmi opera isthoc prodierint modo, non nostrum animum, sed exiguitatem tanto conatu inferiorem ac imparem accusent, volumus, quae etiam apud Tuam Celsitudinem facile nobis patrocinabitur. Optime vale Vir Clarissime, ac tuis nos clientibus amicis annumera. Basileae postridie Natalis JESU, qui ipsi S. Stephano Protomartyri sacer fuit. Anno MDXXXVI.

T.D. devotissimi

HIERONYMUS FROBENIUS, & NICOLAUS EPISCOPIUS.